monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 2
Haec et istiusmodi, σεμνοτάτη filia, perstrinxi breviter, ut nec te poeniteret sexus tui, nec viros nomen suum erigeret: in quorum condemnationem, feminarum in Scripturis sanctis vita laudatur. Gaudeo, et veluti quodam tripudio effertur animus meus, cum in Babylone invenitur Daniel, Ananias, Azarias, Misael. O quam multi sunt senes et Iudices Israel, quos rex Babylonius frigit in sartagine sua. Quam multae Susannae, quod interpretatur lilium, quae candore pudicitiae sponso serta componunt, et coronam spineam mutant in gloriam triumphantis. Habes ibi in studio Scripturarum, et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Asellam: quarum altera te per prata virentia, et varios divinorum Voluminum flores ducat ad eum qui dicit in Cantico: Ego flos campi, et lilium convallium ; altera ipsa flos Domini tecum mereatur audire: Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum . Et quia de floribus et liliis loqui coepimus, semperque virginitas floribus comparatur, opportunum mihi videtur, ut ad florem Christi scribens, de multis floribus disputem.